MENTUM

MENTUM
MENTUM
nulli animali praeter hominem; uti nec malae Plin. l. 11. c. 37. Hoc attingere in supplicando, antiquis Graecis mos erat. Idem ibid. c. 45. Unde Ulyssi, ut duro ac inexorabili, obicit Hecuba, quod vultum avertisset, ὡς μὴ προςθίγειν τῆς γενειάδος, ut mentum contingere non posset, apud Tragicum. Sic apud Homerum passim, supplices contingunt mentum eorum, quos rogant, ut vel annuant, vel apud alios pro se intercedant; quemadmodum dextram, ut quod precantur, faciendum suscipiant et genua, ut in eo, quod facere aggressi sunt, pergant, Hadr. Iunius l. 2. Animadv. c. 11. Vide quoque Alexandr. ab Alexandro l. 2. c. 19. Sub eo religari consuevisse Mitras et Tiaras Phrygias, discimus ex veteri Auctore apud Atheneum, Τοὺς πώγωνας ὑποδεδεμἐνοι, mentum et barbam subnexi. Et Poeta, Aen. l. 4. v. 216.
Maeonia mentum mitrâ crinemque madentem
Subnexus.
Unde remidicula mitrae, idem tribuit l. 8. v. 616.
—— et habent redimicula mitrae.
Imo quod mitris et redimiculis subnecterentur tiarae Phrygiae, hinc mitras dictas esse (quum alias pilea potius essent) indeque etiamnum Pileos Episcopales mitras dici iudicat Salmas. ad Solin. p. 556. Vide quoque Farnabium ad Thyestem Senecae v. 663. ubi, Tiara, inquit, infula Phrygibus in usu, cuius lobi sub mento connectebantur. Sed et in legendo, Mento Veteres usi sunt. In evolvendis enim chartarum voluminibus, partem adhuc involutam mento subiciebant: primorum vero partem subinde explicantes ambabus tenebant manibus, simulque legebant, eam interim, quae nondum explicita, sub mento convolutam servantes. Unde de charta virgine et quae adhuc erat intacta, dicebant, eam mento tritam non esse. Martialis l. 1. Epigr. 67.
charta,
Quae trita duro non inhorruit mento.
Horridior quippe fiebat manibus et mento trita, excitatis inarum filamentis ac fibris. Graecum Epigramma ἀνέκδοτον Strabonis;
Ε᾿υτυχὲς οὐ φθονέω, βιβλίδιον, ἦῥα σ᾿ ἀναγνοὺς
Παῖς τις ἀναθλίβει πρὸς τὰ γένεια τιθεὶς.
Aliud est, quod velut simile adducunt Viri docti, ex eodem Martiale, l. 14. Epigr. 84.
Ne toga barbatos faciat, vel penula libros,
Haec abies chartis saecula longa dabit:
perperam in superiore versiculo, durum mentum, pro ipsa chartae barba accipientes, quum de lectoris mento intelligendum sit, quo charta trita inhorrescit. Cum enim ex togae et penulae pannis integumenta libris vulgo tum pararentur, libri cum talibus operimentis barbati dicti sunt, quia toga et penula lanuginosis floccis barbata erant, adeoque chartam asperitate sua invicem atterendo barbatam similiter reddebant, quam proin abiegnum involucrum, quod Manuale appellabatur, h. e. ἐγχειρίδιον, pro laevitate sua magis conservabat. Salmas. ubi supra p. 392.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • mentum — mȇntum m DEFINICIJA v. podbradak ETIMOLOGIJA lat. mentum …   Hrvatski jezični portal

  • mentum — men tum, n. [L., chin.] (Zo[ o]l.) The front median plate of the labium in insects. See {Labium}. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Mentum — (lat.), das Kinn …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Mentum — (lat.), das Kinn (s. d.) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Mentum — The mentum refers to a projecting structure near the mouth of any of several animals: In insects, the mentum is the distal part of the labium. The mentum bears the palps, glossae, paraglossae, and/or ligula. On the human face, the mentum refers… …   Wikipedia

  • Mentum — Der Begriff Mentum steht für das Kinn den basalen Abschnitt des Labiums der Insekten, siehe Mentum (Insekt). Diese Seite ist eine Begriffsklärung zur Unterscheidung mehrerer mit demselben Wort bezeichneter Begriffe …   Deutsch Wikipedia

  • mentum — n. [L. mentum, chin] 1. (ARTHROPODA: Diplopoda) A median, slightly triangular sclerite in the gnathochilarium. 2. (ARTHROPODA: Insecta) a. The distal sclerite of a typical insect labium, bearing the palps and the ligula. b. In bees, the second… …   Dictionary of invertebrate zoology

  • mentum — /men teuhm/, n., pl. menta / teuh/. 1. Entomol. the medial plate of the labium in insects. 2. Bot. a chinlike protuberance formed by the sepals and the base of the column in some orchids. [1685 95; < NL, L mentum chin, akin to MOUTH] * * * …   Universalium

  • Mentum — Mẹn|tum 〈n.; s, Mẹn|ta; Anat.〉 Kinn, Unterlippenteil von Insekten [lat.] * * * Mẹntum   [lateinisch] das, s/...ta,    1) Anatomie: das Kinn des Menschen.    2) Zoologie: Teil der Unterlippe (Labium) der …   Universal-Lexikon

  • Mentum — Mẹntum [aus gleichbed. lat. mentum, Gen.: menti] s; s, ...ta: „Kinn“, der durch die ↑Protuberantia mentalis des Unterkieferknochens gebildete Teil des Gesichts …   Das Wörterbuch medizinischer Fachausdrücke

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”